- HECATE
- HECATEIovis et Latonae filia, soror Apollinis; quae et Dianae dicitur. Huic triplex nomen attribuitur. Nam in caelo creditur esse Luna, in terra Diana, et apud inferos Proserpina. Hecate vero Servio dicta, quod centum victimis placetur, ant quod 100. annos errare faciat insepultos. Alii ab ἕκας, quod emiaus radios suos mittat Luna, et eiaculetus. Haec et τρίκέφαλος cognominabatur, quia (ut inquit Orpheus in Argon.) tria habuit capita, dextrum equinum, sinistrum caninum, medium suis agristis. Ovid. Met. l. 7. v. 174.Non sinat hoc Hecate:Idem ibid. v. 195.Tuque triceps Hecate. —Virg. Aen. l. 4. v. 5XI.Tergeminamque Hecatem, tria virginis ora Dianae.Item Hecate herbarum, veneficiorumque peritissima, quae in Taurica Chersoneso regnavit, filia Persae, ex Taurica femina, fil. Solis, a quo et Perseis, et Perseia dicta: Tibull. l. 1. Eleg. 2. v. 51.Sola tenere malas Medeae dicitur artes,Sola feros Hecate perdomuisse canes.Haec cum venationis, plusquam muliebrem sexum decebat, esset studiosa, dum in lustris et montibus diu versabatur, herbas invenit complures, praesentanei multas et efficacissimi veneni, multas eriam saluberrimas. Sed, cum naturâ immitis esset, atque crudelis, primum veneno Patrem sustulit, et ad Aeeten patruum confugit; cui nupta, Circen et Medeam genuit. Alii tam Iovis eam filiam faciunt. Hesiodus Persae et Asteriae; Orpheus Cereris Bacchylides nocte genitam fabulatur: Pherecides ex Aristaeo natam. Musaeus ait, Iovem Asteriem a se compressam Perseo tradidisse, quae postea Hecaten peperit, unde credita est Perfei filia. Hecates Consecrationem habemus, apud Euseb. Praepar. Evang. l. 5. hoc modo ipsius hecares praetenso Oraculo:Α῎λλα τέλει ξόανον κεκαθαρμεν´ον ὥς Ϛε διδάξω,Πηγάσου ἐξ ἀγρίοιο δέμας ποίει ἡ δ᾿ πικόσμει,Ζώοσιν λεπτοῖς κατοικιδίοις σκαλαβώταιςΣμύρνης καὶ ςτύρακος λιβάνοιό τε μήγματα τρίψαςΣὺ κείνοις ζώοισι, καὶ ἀθροίβας ὑπὸ μ´νηνΑὔξοϚαν τέλει, αὐτὸς ἐπευχόμενος τήγδ᾿ εὐχήν.Purum absolve mihi simulachum, qual? docebo,Silvestri e ruta sacrum mihi persice corpus:Accedat tenius mediisque penatibus erransStellio, quem styracis, myrrhae, thurisque SabaeiPulvere crescentis commisce ad lumina Phoebes:Dumque instas operi, simu! haec mihi concipe vota.Addit porro Euseb. Tum ipsam quoque voti formulam praescripsit simulque docuit, quot eiusmodi animalcula admiscere oportent. Ubi habemus et materiam, ex qua simulacrum erat faciendum et ea quoque, quae unguentum illud, quo consecrandum erat idolum, componere debebant. Preces vero sive vota illa. formulam in Consecrationibus huiusmodi usitatam procul dubio continentia, non addidit Euseb. Effectus consecrationis vero ibidem subiungirui:- - - καὶ ἀγάλματι πολλὸνΚείνῳ ἐπενχόμενος. δἰ ὕπνον ἐμέ τοι ἀναθρήσεις.— —— si multa precatusEffigiem, somni tandem me tempore cernes.Vide Ant. van Dalen Schediasmate de Consecrationibus Ethnicis. Ceterum et Genetylli (quod Veneris cognomen) pro nascentibus olim vota fiebant, et canis immolabatur, non ob pariendi facilitatem, neque ob animalis sinceritatem, sed propter vigilantiae omen, audaciae insuper ac fecunditatis, Th. Barthol. de Puerp. Vett. Eidem periclitantes sacrificabant. Unde Narrat Scholiastes Aristoph. in Pace, Zerinthum antrum Thraciae fuisle, quo confugere soliti, qui in magnis periculis versarentur, mox ubi Hecatae et Corybantibus sacrificassent, fuerint liberati. Sed et nocturnis spectris et terriculamentis praeesse credebatur, uti docet ad Lycophr. Ioh. Meurs. p. 301. Porro eam Τρίμορφον, quoque a Graecis poetis, et Τρίγληνον dictam esse, docet ex Athen. l. 8. p. 325. prioris fil. Gaspar l. de Inauribus vett. ubi τρίγληνον asserit commode exponi Tribacciam, vel Tribacam; ita enim apud Petron. Arbitr. legit: Edit. Gonsali de Salas p. 21. Edit. Bosch. c. 38. et in Publ. Syr. vers.Quo margarita cara, Tribaca, Indica?An ut matrona ornata phaleris pelagiiTollat pedes?Significat autem vox illi margaritam, quae tribus bacis unionibusque inauri insertis constabat: quippe binos teruosque elenchos aurea bracteâ coniunctos auribusque suspensos, idem eod. l. notat. Et quidem Hecates, cogn. τριμόρφου, statua, ab Alcamene facta, Athenis erat, prope simulacrum Victoriae alis privatae, teste Ioh. Meursio ubi supra. Alterius meminit Plin. l. 36. c. 5. et Hecate. Ephesi, in templo Dianae, post aedem, in cuius contemplatione, ait, admonent aeditui parcere oculis, tanta marmoris radiatio est. Hodieque conspicitur Ephesi, in muro arcis ex lapide caput sculptum, ad cuius latus serpens, ad alterum arcus est, quo Hecatem triformem, et quidem capite Lunam, serpente Proserpinam, arcuque Dianam, indigitari, iudicat Iac. Spon. Itin. VII. Eccl. in descr. Ephesi. Non esse tamen semper idem Numen cum Diana et Proserpina, ostendit Th. Dempster. ex Hesiodo in Theog. interdum enim Hecate tantum animarum praeses fuit. Luct. Placid. ad v. 481. l. 4. Theb. Hecate, inquit, et Mercurius pias animas ducunt, nocentes Tisiphone. Illi divites olim singulis mensibus epulas parabant magnificas, quibus pauperes vescerentur, ut patet ex Schol. Aristoph. in Pluto, vide Franc. Roslaeo in Archaeol. Attica etc. Graecorum enim haec Dea fuit, annotante Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. Ut de Fanis eius coronamentique genere, quo cingi idolum hoc solebat, verbum addam; in antris secretisque locis fana eius erant, ut ex praedictis liquet. Sic in Colcho, ubi secreta antra Stat. Theb. l. 6. v. 735. magnas Colchicas solitudines, Plin. l. 6. c. 10. memorant, celebre Fanum, seu Arae Hecatae fuerunt. Ovid. Met. l. 7. v. 74.Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,Quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.Quia vero Numen subterraneum fuit, eam antiquitas, praeter draconem, coronavit ramo quercino, inquit Scholiastes Apollonii Rhodii l. 3. At Sophocles εν Π῾ιζοτόμοις id tribuit Hecatae ενοδίῳ, compitali, cuius statua τριπόϚωπος in triviis locabatur, quaeque proin terrestris et sensibilis erat, iuxia divisionem Deorum Artemidoro traditam l. 2. c. 35. Sed et χθονίου Hecatae, quam furiis ac daemonibus aggregabant, idem ornatus fuit: in quo quercum umbras seu tenebras, in quibus degeret, signasle, docet Car. Paschal. Coron. l. 7. c. 12. etc. Hinc Hecateiae Idus, apud Stat. l. 3. Sylv. 1. v. 60. quod hic dies Dianae sacer adeoque a venationibus feriatus eslet, uti observavit Hadr. Turneb. Advers. l. 7. c. 26 Hecateia sacra, apud Cor. Gallum in Ceiri, quae Lethaea eidem Stat. Theb. l. 4. v. 414. aliis Magica, mortuis excitandis instituta: Ε῾κάτης ἀγάλματα, apud Hesych. canes; de quo epitheto, ut et plura de hoc caecae Gentilitatis spectro, vide apud Ioh. Meurs. ad Lycophr. illud κυνοσφαγοῦς θεᾶς, p. 216. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Superstitionum Comm. Voss. de Idol. l. 1. c. 39. ubi, inter alia, pluscula de trigla seu mullo ei sacro, Alios innumeros Μυθολογικῶν Auctores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.